AURI Flos

AURI Flos
AURI Flos
nonnullis electrum dicitur, aurum videl. argento mixtum. Hesych et Suidas, Α᾿νθέμιον, ἤλεκτρον χρυσίου. Unde Plin. l. 33. c. 4. 5. argentum auri scoriam appellat: alii spumam. Hinc ramenta in aurum spumantia apud Manilium, l. 5. de Auricoctore seu χρυσεψητῇ,
Parvaque ramentis faciet momenta minutis,
Pro tali ut regerat censu spumantia in aurum.
Et quia aurum mollioris naturae ad fusuram ac de facili liquatur, contra argentum difficilius et magis ignibus invictum: ac proin in auro fundendo et excoquendo extra eicitur materia durior, multô argentô mixta; inde Florem hunc auri seu spumam ἀδάμμντα dictum quoque, nonnulli volunt. Quemadmodum in ferro aciem induratam ἀδάμαντα etiam vocavêre Veteres. Sed verius Auri Adamantem seu Nodum vocatum esse auri τὸ κέντρον, i. e. partem eius duriorem, velut nodum, seu micas auri purissimi, quae cum reliquo auroso lapide in farinam moli non potest, nec pilis ferreis comminui, ut diximus supra, ubi de Auri Adamante. Ex hoc electro autem, seu auri purgamento, clavi olim fiebant, in pedibus lectorum, qui et ipsi ἤλεκτρα dicebantur. Aristophanes in Equitibus,
Ἐκπιπτουσῶν τῶν ἠλέκτρων, καὶ τοῦ τόνου οὐκ ἐτ᾿ ἐνόντος.
Aliud vero est electrum, quod idem cum succino, de quo infra: Plura vero de Auri Flore vide apud Salmas. ad Solin: p. 1081.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AURI Adamas — Α᾿δάμας Graecis, dictum est, quod cum reliquo auroso lapide (quâ voce indigitatur lapis auri venâ micans, Graecis λὶθος χρυσίτις) in farinam moli non potest, nec pilis ferreis comminui, ut apud Pollucem videre est. Alias Flos auri, quod optimum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FLOS — an ex Graeco φλὸξ, quod flammae instar emicet. Mart. l. 4. Epigr. 45. cuius epigraphe ad Phoebum. Perpetuo sic flore mices Certe quod in caelo stellae, id in terra flores: hinc in tot usus mortalibus expetiti, et integris quoqueve urbibus nomina… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • Theatrum Chemicum — Page One of Theatrum Chemicum Volume I. Published 1602, Oberursel by Lazarus Zetzner. Theatrum Chemicum ( Chemical Theatre ), is a compendium of early alchemical writings published in six volumes over the course of six decades. The first three… …   Wikipedia

  • Theatrum chemicum — Theatrum chemicum, volumen I, página 1, publicado en 1602 en Oberursel, por Lazarus Zetzner. Theatrum chemicum («Teatro químico») es un compendio de escritos alquímicos tempranos publicados en seis volúmenes a lo largo de seis décadas. Los tres… …   Wikipedia Español

  • Theatrum Chemicum — L alchimiste 1558 dessin de Pieter Bruegel l Ancien, Kupferstichkabinett, Berlin Le Theatrum Chemicum (« Théâtre Chimique »), est le plus important et le plus célèbre recueil de traités alchimiques de la Renaissance. Écrit en latin, la… …   Wikipédia en Français

  • Theatrum chemicum — L alchimiste 1558 dessin de Pieter Bruegel l Ancien, Kupferstichkabinett, Berlin Le Theatrum Chemicum (« Théâtre chimique »), est le plus important et le plus célèbre recueil de traités alchimiques de la Renaissance. Écrit en latin, la… …   Wikipédia en Français

  • AURUM Praestantissimum — Graecis χρυσοῦ ἄνθος, flos auri, ενλεκτὸν, ἄπυρον, ἄπεφθον, est quod sine ignis opera perfectum per se inveniebatur, de quo vide supra in Auri Nodus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHRYSANTHEMUM seu CHR XSANTHUM — Graece χρυσάνθεμον et χρύσανθον, idem plerisque cum buphthalmo, quod Neophytus Romanis caltham apellari tradit, Κάλθαν κορωνίαν; quod scil. ad coronas admitteretur, an quod folia in orbem disposita instar coronae haberet? Certe hilichrysô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FLORENI — monetae aureae Florentinorum, apud quos cudi primum coepêre A. C. 1252. tiulo 24. ceratiorum, quorum 8. unciam conficiebant: In horum una parte sculptus fuit flos lilii, unde nomen, in altera effictus erat S. Ioh. Baptista. Hinc ad ceterarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”